Home
DEVS EX CRAPVLA
Prolegomena zu einem jeden künftigen Dilettantentum
Recent Entries 
5-Sep-2008 04:41 pm
Exspectare est furere. Celerius ! O tempus, ut abeam.
3-Sep-2008 05:36 pm - prooemium temporis acti
Scribere amo. Nec transcribere. Calamus non silet ; paginae xv in pugillaribus quiescunt ineditae. Eos locos foras mittere dubito, metuo ne nimium patefaciant. Hem, metum stolidum ! Nemo, quem offendant, legere possit, nec sollicitates inibi caecas inveniat. Amici, nisi eorum mentionem nominatim facio, nesciunt me eos attingere. Aliquando verba circum nomen interpretari conantur ; errores amiciter rideo. Nec amasia nec uxor latine intellegit. Quondam illarum inscientiam ploravi, nunc me puto ea beatiorem, quem temerius vitam enarrare. Videlicet mentior, quod multa intima etiam occulto. Sed et opuscula de hilis et sententias vagas, quibus iv paginas Lutetiae vespere otioso exscripsi, quae neminem lacessant, aeque arcana manent. Ne peregrinationem quidem narravi : praetermissio mihi insolitissima.

Verumtamen nunc omnia mutantur : Mel ad scholam reveniet, habet Ruth et mox habebo ego novum laborem. Haec mutationes minores maioresque augent, quibus vitam ingravant. Sed calamo non decet : cottidiana praetermitto.

His dictis weekend postremum describere in animo habeo. Non erat insolitum, sed ad memoriam res gestas parvulas conservem. Rationes habeo, scilicet indictas.

Vespere die Veneris domi mansimus. Programmata e serie Babylon V spectavimus, quod Ruth perpauca spectavit. Conamur non nimis dicere, ne secreta nec argumenta casu retegamus. Infeliciter difficile est, sed nihil magni momenti elapsum'st.

Die Saturni studebamus, Ruth rebus oeconomicis, Mel bibliothecis, ego graecitati. Nocte ad tabernam nocturnam ivimus. Dum puellae sese vestiebant, disci Reading Greek locos graecos ad versus Iliadis in reti a Stanley lombardo recitatos comparabam, ut me tandem ex atrio trahere deberent. Aestuosa erat nox, sed in mensa in tenebris frigidulis sedebamus. Potationem colloquia stupra solita gerebamus.

Die Solis bibliogothis aderamus. Perfatigati eramus et crapulosi, sed sermonem bonum de libro Impératrice Shan Sa (et de historia serica) egimus. Deinde domum serpsimus. Necem in DVD e serie Inspector Morse spectavimus, quod vespere die Solis mors optimatum in televisorio, ut iocamur, semper nobis placet.

Omnia mutantur, τὰ νῦν δὴ πάντα ῥεῖ, et cladem imminentem immanemque metuo. Itaque haec bona simplicia expingo, ut memoria beatitudinis teneam.
27-Aug-2008 02:50 pm - St Bride Library
Heri vespere [info]robot_mel ad acroasin de re pressoria apud bibliothecam St. Bride [info]silkyravenam, [info]morbidfrogam, [info]shortmortam, [info]maddiekatam et me duxit. Cum in epistula ad bibliothecam bibliogothorum mentionem fecisset, hostis nobis chartas et libros dilectissimos paraverat : codicum The Castle of Otranto a Bodonio impressum, Le morte d'Arthur Mallorii, Faust Goethei, librum veterem de grege flagellantium christiano, opera Chauceri a Williamo Morris edita (quam mirificum !), carmina Night Thoughts Edwardi Young, et chartas (Broadsheets anglice) victorianas quae piratas homicidas fures anthropophagous scelestos varios et supplicia eorum carminibus tractant... inter alia. Atque dum introibamus, vinum profert hostis et Inkubus Sukkubus in stereophono canitur.

Horam paene thesauros illos intuebamur, interdum locosve versusve magna voce pronuntiantes. Nigel, hostis noster, historiam bibliothecae aedificii congeriei narravit. Dein nos per cellas angustas ducebat ut machinas et macinarum partes et prela et litteras et arcas et omnia ad rem pressoriam ultilia ostenderet, et sinebat nos per omnia praemia ad libitum exploraremus. De usu rerum inscitarum quaerebamus, et scienter respondebat. Post viam incertam tenebrosa per cubicula pulverulenta in conclave lectionis evenimus. Est magnum et candidum et novum : propter lineas rectas, ordinatra et thecas volubiles videtur nos in aetatem futuram gressos esse. Mox enim Mel et ego ad bibliothecam revenemus ; quoniam ibi vidimus multos libros quos legere desideramus.

[info]morbidfrog picturas fecit. Si quis vult videre, hic inveniuntur.
26-Aug-2008 03:40 pm - memoriae paucae weekendenses
Die Veneris discipulam docebam. Cunctam paene aestatem eam non invisebam ut timerem ne omnium oblita esset. Feliciter latinae meminerat ut progressi simus. Sed et longe de familiis garriebamus, ut solemus... Me oportet classem severius ducere. Postea domum. [info]camelstrong, soror [info]robot_mellis nos invisebat. Hunc vesperem in atrio cum [info]bootpunk et [info]indigo_violet egimus. Blur et Suede et Elastica totam noctem stereophono (re vera ordinatro nostro) canebantur, secundum morem. Atque tandem memineramus nos lagoenam bordensis vilis, donum Lutetiae emptum, [info]indigo_violetae dare. Multa nocte [info]silkyraven chartis nobis vaticinat'st. Sortem hic patefacere nego, ne fortuna fascinum fiat.

Die Saturni ad Wellcome Collection ivimus ut exhibitionem Skeletons: London's buried bones nomine cum [info]evilbarbastelle & Ari, [info]webcowgirl & [info]shadowdaddy spectaremus. Pauca ossa erant e saeclo Romano, multa ex aetate post-medievali (quae veresimiliter in anno mmccciii a.u.c. coepit, quam conclusionem ex indicibus in arcis ossium vitreis traximus). Exhibitio erat pulchra, sed catalogum eius non satis picturas habet ; gavisi autem sumus omnes. Reliquum diei potatione sumpsimus ; recte a museo in taberna The Doric Arch, post cenam cum [info]maddiekat in Big Red.

Die Solis fuit F1, et post hac iter frustra ad Literary café quod in the Coronet finiit. [info]sahra_patroness apud nos ad Club Noir paravit. Multi aderant amici, quorum omnium nominatim mentionem facere nego, nisi dicam [info]indigo_violetae comam recens tonsili et sursum versus coelum adsurgentem omnes delectavisse. Multa nocte domum revenimus, et largiter sivimus soror mellis in cubile nostro dormiret. Quoniam, ut ei dicimus, alibi in domicilio pernoctare in animo habebamus.
22-Aug-2008 03:20 pm - distichon elegiacum
Finem nolo, sed exitium vereor peracerbum ;
     At veniat finis dum metus effugiat.
21-Aug-2008 03:01 pm
Quis numquam fabulam vivere voluit ? O utinam, ut dicimus sive suspiramus, pulchra in fabula viverem : vita est lassitudo, de die laborioso in moctem taetricam ; animam hebetat, cor opprimit. Somniamus de vita poeticori : amore efferamus, incertitudine tremamus, periculo horramus, felicitate infortunio fluitemus. Est tragoedia quae animam tangit. sed sub scenis istis solum finem desideramus. Aut quiescimus aut vivescimus. Terror alius alio adaequat, neutrum nolumus nisi absit.

Olim somniavi sive in mente vigil finxi -- nam utrum vere nescio, quod saepe mihi reveniebat -- imaginem maestitiae pulcherimae. Tres sint inconsolabiles una incolantes parva in casula procul a populo, prope silva pluviosa apud mare. Quam triste exsilium et solitudinem suam ferunt. per atrium errant sicut umbrae, tardulenta eis verba vix silentium rumpunt. Susurrant, suspirant, silent ; solacium in sese passim reperiunt. Tenebrae et quies alent, fulgor et imber nutriunt, mare et luna deleniunt cum animae mundo vulneratae suis gemellis appropinquant. Sententiarum delectatio, tranquillitas lugubris...

Quam inanitatem et somnium vanum ! commenticium ! Quod inter miseros in mundo vivebam : irascuntur, gemunt, ganniunt, potant, sordescunt. Haudquaquam nos gerimus sicut personae fabularum, nec possumus.

Acerbus mundus noster et inimicus. Pulchritudo inibi vera est rarissimum bonum fragilissimumque. Tot difficile invenitur in arte, quot in vita difficilius. Maestitiam puram frustra paene exquiro, hanc enim beatitudinem nuncupo, velut praemium optimum peto. Solitarium est iter, nec ulli quidem istam maniam umquam antehac patefactus sum. nos omnes finem proprium et caecum petimus. Vereor ut viator mecum hanc intimissimaminvestigationem prosequatur, ut ullus fore intellegat. Atque vereor loca in quibus investigari debeam : amicos inde inducere nequeo. Cum quibus sententias impertire possim nescio. Atque dubito, quod has communicare, etsi commenticias, non possum.
3-Aug-2008 11:42 am - au revoir, mes petits choux
Hodie Lutetiam ! Post hebdomadem revenerimus.
2-Aug-2008 05:51 pm - ἀπολογία ἀσωτευομένων (senarii)
Coniunctionem, Vare, quamlibet puto,
si fors apertam, rite gloria frui.
Regina mundi, Solitudo saeviens,
nos invenire aut nosmet inveni vetat.
Captamus : umquam non tenere possumus
ut quisque tactus fiat olim summa spes.
1-Aug-2008 08:00 am - King's College London Special Collections Book of the Month
scripsit [info]robot_mel photographavitque

http://www.kcl.ac.uk/iss/library/spec/bookmonth/chin.html
30-Jul-2008 09:31 pm - De-colonializing the Other in masculine social spaces during the siege of Athens: a critique
Iamiam domum de colloquio in caffeo cum [info]sahra_patroness lepida reveni. Res publicas totius orbis terrarum et academica longe intentissimeque disceptavimus. Pergratus erat vesper  mox iterum ita invisere nos oportet. Sed eheu non debeo tantopere fumare.
24-Jul-2008 07:58 pm - elegi II
Nam formido senectutem, quippe insidiatur :
     debellare volens turpiter inlaqueat.



---- ---- ---- ----


Imprudenter amat Merope : contemnere noli.
     Sicut amamus, amat ; quo miseremur eam.
23-Jul-2008 07:33 pm
Lianae obviam in ferroviae loco imus du Mel et ego ad septentrionales urbis iter faciebamus. Ab Oxonia cum amita nudius tertius revenerat, et tum eam in loco post diem in biblioteca exspectabat. De oppido et de academica eius multa nobis dicebat, quae sollicitant. Caffeam bonam deesse dixit : ac nullam vespere inveni posse, porro nocte turbam optimarum insulsorum vias foraque oppidi amoeni invadere. Beata sum, inquit, quod invitationem Academiae Oxoniensis recusavi, ne in cella mea celavissem nisi Londinium fugere interdum potuissem.

Sed de academicis in genere quoque collocuti sumus, qui sermo me peius sollicitavit. Procul, o quam procul ! me abesse sentio. Quippe eruditionem peto, in grege doctorum peritiorum vivere volo ; nam multi ex amicis sunt valde docti, sed aliter plerumque student. Vereor ne umquam discipulus tecta collegii subeam, aut si possim, ne semitam falsam sequar. Aut cupiditas aut necessitas errat. Finem recuso meum ut officium invite adnitar. Dico quasi mendaciter me utroque proficisci...

Desperanter somnia umbrasque somniorum capto.
22-Jul-2008 09:07 pm - Sex Captiunculae Cotidianae [six quirks meme]
A Chris Jones, scriptore blogi LatinLanguage.us tactus sum.

1. Link the person(s) who tagged you.
2. Mention the rules on your blog.
3. Tell about 6 unspectacular quirks of yours.
4. Tag 6 fellow bloggers by linking them.
5. Leave a comment on each of the tagged blogger’s blogs letting them know they’ve been tagged.


Itaque:

1. Cum panem edo, primum partem intus mollem propere, quam propere, voro ; quoniam mihi dilectissima est crusta, quam lente cunctanterque conficio, ut eduret. Atque, si duras, micas e patella lingo. Porro butyrum recuso, quod odi.

2. Puto sonos -- linguas totas nonnumquam et musica praecipue -- colores habere. Tempus quoque, et eventa vel spatia inibi sunt colorifera. Attamen abest systema ulla ut colorem praedicere nequeam : per experientiam solam cognosco.

3. Non mensibus nec annis tempus numero, nec locis nec scholis nec eventis, sed secundum amores.

4. Picturas (videlicet et pictas et photographicas) de hominibus abscedentibus vel avortentibus maxime amo. Semper de discessione eiusque pulchritudine maesta cogito.

5. Scriptionem sacram esse (quasi per superstitionem) puto. Opinionem hanc antiquam ab Aegyptiis teneo, postquam linguae hieroglyphicae studui.

6. Legere non possum si sitio.
21-Jul-2008 07:33 pm
Die Veneris iterum domi mansimus. Cenavimus, deinde pelliculam Die fetten Jahre sind vorbei (iterum anarchistas germanicas !) spectavimus, cum vino et iunipero ut solemus. Finem peliculae disceptavimus ; credo dictum manche Menschen änderen nie (quidam homines numquam mutantur) ab mercatori diviti Heidenbergo scriptum ess post fugam anarchistarum, quod idealismum non (funditus) amisisse. Verisilmiliter meliori credendo sive credere volendo, erro. nihilominus aliquando humanitatem capitalismum superare puto.

Die Saturni una experrecti sumus, in lectulo lente morati sumus. Caffea matutina cocta, puellis carissimis pocula dilectissima purgavi ut ministrarem : illis indulgere me delectat. Agnosco me nuper etiam atque etiam de puellis et caffea scribere, attamen coelum coelorum est mihi caffea et puellae pulchrae -- hae duae puellae praecipue.

Dies Saturni Solisque tranquille apud nos agebamus. Otiuo fruebar ut horas graece studerem. Ruth valde laetabatur, quo viso gaudiebamus, quoniam nuper nimis maestitiam patiebar. Sed nuntii e mundo externo vecordes et atroces continuo veniebant : α- felem ψ-ῆς amisit, τ- sescenti epistulas electronicas male legit responsa tam molesta quam ineffabilia misit, λ- vix nobis respondebat quod ab urbe fugerat, et φ-, pulcherrima mirifica φ- nostra, haud tutam se sentiebat et flebile, curas nostras recusans, se informem dixit. Vespere α-ν visimus ut admoneremus, dein ad Invocationem ivimus. Propter fatigationem nostrum et vexamen sodalium, photographicum consilium seposuimus. Multa nocte domum rediimus et splendide dein nobis diem finiimus ut arte dormiremus.
17-Jul-2008 07:19 pm
Hodie est mihi tranquillitas. Sub finestra sedentem ventus levis me fovet ; umor frigore amiciter me tangit, pluvio fragrat aura. Caffeam bibo cum locos de magia arabica e Renascentia (quo de saeculo ignorantiae me pudet) ab amica scriptos lego. Nequaquam solet nomen Aristoteles me ciere ; hodie autem est bonum et gratum. Est dies lentus et ater, philosophicae igitur lectioni idoneus. Olim tali die in libraria prope domum Mel et ego horas hic illic per thecas errantes egissemus, dein in caffeum propinquum properassemus. Longinquitas obstat... nihilominus tempus vacat, odores et gustus sententias evocant, lectio delectat. De aetate eiusque notionibus disco. Amica mea bene scribit, erudita magna erit -- immo magna est. Iudicio meo credere debet.
15-Jul-2008 07:46 pm
Tam diligenter graece studebam ut paradeigmata verborum somniarem.
15-Jul-2008 07:35 pm - colophon
Post convivium coenautocinetis per Brixton ad Trafalgar square, inde domum vecti sumus. Sedebamus in summo tabulato, postremis in sellis. Fatigati eramus, vix ebrii, bene quidem nos gerebamus ; sedebam in mediis puellis quae manu me tenebant. Interdum caput in umero nitabatur, vel osculum dediturnbsp;; praeter haec nihil nos amantes, nec solum amicos, ostentavit. Sed et hoc hilum pudicitiam vectorum quorundam laesit. Magna cum contumelia vix per sussuros dissimulata nos intuebantur. Totum iter isti, iuvencus femellaque plebei, sibi nos vituperabant. Si semi-somnes non fuissemus, verisimiliter contemptionem istorum meruissemus -- sed haud magis quam lascivia foris ulla taedium spectatorum eliceret (hem, fere dimidia parte magis...). Teneritatem autem amabilem solam ostendebamus. Cum haec ita sint, credimus puerum nos invidiae causa nec pudicitiae odisse : nempe amiculla eius puellam secundam in cubile non sineret.
15-Jul-2008 07:33 pm - Sapientia
Usque a die Martis aegrotabam. Perpauca vere hebdomade postrema feci, quod morbus atrociter me adfecit. Quiescebam, sed vespere diei Veneris non iam valebam. Itaque reliquum seriei Queer as Folk, quam abhinc hebdomades coepimus, spectavimus, secundum morem [info]robot_mel iuniperum, [info]silkyraven ac ego singulas vini lagoenas bibens. Horas paucas morbum non sensi, sed mane et morbi et crapulae dolores patiebar.

Itaque totam diem, dum Ruth equitabat, dum Mel exhibitionespicturarum et sculpturarum invisebat, iterum quiescebam, i.e. ludum ordinatralium ludebam, lectionem The Mind-Body Problem libri finii, frustra dormire conabar. Die Saturni igitur vespere, cum [info]indigo_violet et [info]bootpunk ad convivium diei natalis [info]spikylady iter longum in Streatham fecimus. Lagoenas tam multas quam varias, ex congerie liquorum quam Alcohol Comoediae nuncupamus, protulimus, ut comissatores eas deis volentibus biberent. Num epotatae sint nescimus ; sed reliquimus. Vix ullos in convivio nosceramus ut apud thecis acervatim iacebamus. Media nocte fatigati domum petiimus ut inter nos virium reliquum exhauriremus.

Die Solis [info]sahra_patroness iterum invisit, nobis prandium coxit. diem convocatione studiorum una sed et separatim egimus. Has studiorum dies amo ; commonefaciunt tales dies e colegii aetate, quas numquam efugisse desidero.

Triste reventum ad cottidianum.
8-Jul-2008 08:40 pm - la décadence
Vespere die Veneris domi mansimus ut Ruth tractatulum, personas ego laboraremus. Dum opus Ruthae recensebam, puellae potiones petitum ad maellam discedunt ; mox cum iunipero revenerunt. Paulo postea in cubitum ivimus ut diem ipsi Veneri dederemus.

Die Saturni denique personas perfeci. Reliquum diei hospitalio agebamus. Primum advenit Liana ut nobiscum studeret. Dein pater Mellis invisit. Post eorum discessus Jessica et Aaron venerunt ut cenaremus et Doctor Who spectaremus. Oimoi ! finis seriei erat ineptus : consilium Davri fuit stultum, exitium Donnae non placuit nec Rosae digressus cum Doctore humano. Sed Daleks germanice locuti sunt ! Pro hoc multam veniam dabo.

Personis indutis ad Casanova Ball profecti sumus. Quoddam in theatro (cuius nominis oblitus sum) agebatur ; locus infeliciter eo nocebat : plerumque inornatum erat (causa vigilium, qui aedificio velut arce pro Gay Pride usi sunt), et praeter theatro ipso aberant spatia magna, ut cellae scalis disiunctae convivium componerent.

PICTURAE )

Cum intravimus omnibus penna pavonis data'st. Musica barocca in vestibulo tonabat. Statim Aaron lagoena vini campanice Moët largiter emit, quam poculis plasticis eleganter bibere debuimus. Sic muniti in turbam prodiimus, spectantesque spectatique explorabamus. Comissatores plerumque luxuriose sese ostendebant. urbane aut egregie et immodeste vestiti, et omnes personas in manu vel in facie gerentes. Scalas ascendimus, in quibus vir saxaphono canebat. Secundan cellam potatoriam invenimus ; inibi amicos paucos salutavimus deinde propter frequentionem effugimus. Cella ad saltationem praeteriimus, quoniam musica nos non illicuit. In cella altiori cena ubertate sua mensas multas replebat : fructus panes casei botuli placentae in luce rubra formas insolitas sumebant. haud procul mensa tabernaculum Adulatoris stabat, ut omnes blanditiam, si desiderassent, acciperent. Summo in tabulato in cellae ianua signum pendebat cum titulo Life Drawing. Dum canebat phonographum antiquum, duae puellae, nudae vel subligacula gerentes, singulae et binae in tableaux stabantque recumbabantque ut spectatores carbone eas ad vivum delinearent.

Longe in vestibulo, frigido in vento musica saeculi XVIII circumdati et haud procul tabernariis manebamus ut intrantes hospites intueremur. Horas pompa insolita nobis coram oculis vagebatur. Spectabamus indicam ebriam stola brevi rubicunda Elegant Gothic Lolita generis vestitam et interdum personam Cyberman gerentem saltare, ac eius lagoenam campanici denique ad humum labi. Vidimus nobiles, flappers, scurras, latrones, reginas, Reginas, et feminam in forma placentae.

Quod in sinistra personam, poculum in dextra gerebam, paucas picturas feci. Si quis desiderat plures videre, hac pulsa.

Multa nocte domum revenimus, in lectulum properavimus. Die Solis in animo habueramus mane expergisci, sed basium matutino sub crepusculo nos in cubile ad meridiem paene tenebat. In televisorio grand Prix britannicum spectavimus; re vera ludos nequaquam amo, sed F1 libenter cum puellis carissimis specto : factu'st enim mos iucundus. Et apud nos et in cursu Silverstone pluebat. Relator in televisorio dixit spectatoribus talem imbrem poculo theae idoneum videri  quod dictum nobis sapientissimum putavimus ut theam nobis statim coquerem. Post curriculum ad [info]bibliogoth ivimus ut librum My Name is Red Orhani Pamuki discepteremus dum nimis caffeam, sicut lectores huius libri oporteret, biberemus.
5-Jul-2008 11:47 am - Amoenitas
Hodie puellas inter perpulchras experrectus sum. Semisomnes horam tranquillam iacebamus imbrem maximum auscultantes. Aurae frigore, luce glauca, cutis mollitie fruebar.

Vocavit eheu mundus saevis. In cucinam igitur exsul profectus sum caffeam coctum. Praemium autem inaestimabilis erat conspectus amasiarum luxuriosa in teneritate cubantium.

O utinam pictor essem.
This page was loaded Sep 8th 2008, 5:50 pm GMT.